- CAJETA
- CAJETApromontor. et oppid. et portus Campaniae in Italia. Nomen unde habuerit, poeta Aen. l. 7. v. 1. indicat his versibusTu quoque litoribus nostris Aeneia nutrix,Aeternam moriens famam Caieta dedisti.Silius Italicus, l. 8. v. 530.Fundique et regnata Lamo Caieta domusqueAntiphata.Statius, l. 1. Silv. 3. v. 83.Cedant Telegoni: cedant Laurentia TurniIugera, Lucrinaeque domus, litusque cruentiAntiphatae, cedant vitreae iuga persida CircesDulichiis ululata lupis, arcesque superbaeAnxuris, et sedes Phrygio quas mitis alumnoDebet anus. ------Martialis, l. s. Epigr. 1. v. 5.Seu placet Aeneae nutrix, seu silia Solis,Sive salutiferis candidus, Anxur aquis.Idem l. 10. Epigr. 30. v. 8.Non blando Circe, Dardanisve CaietaeDesiderantur. ------Aliam etymologiam affert Servius. Caieta, inquit. dicta, λ᾿πὸ τȏυ καίειν, quod classes Troianae ibi incenderentur. Diodor. Sic. l. 4. ab Aeetâ Colchorum Regis nomine dictam tradit. Strabo autem l. 5. a sinûs cavitate aec appellatam existimat Laconum idiomate: Τὰ γὰρ κοῖλα πάντα Κα̈ία οἱ Λάκωνες προταγορδ´ουσι Baudrando Urbs est provinc. Terrae Laboris, ad radices collis, in peninsul. cum duplici arce et portu percapaci, in ora maris Tyrrheni. Alias varias experta vices, nunc bahdum habet Hispanorum praesidium. Vulgo Gaetta. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.